Textos latinos

JULIO CÉSAR: liber V, De bello Gallico

1)

César se dirige hacia Italia y hacia la región de Ilírico

L. Domitio Ap. Claudio consulibus discedit ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat. Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur.

B.G. V, I, 1-5.

2)

Los Pirustas le entregan rehenes

Qua re nuntiata, Pirustae legatos ad eum mittunt. Percepta oratione eorum, Caesar obsides imperat. Iis adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat.

B.G. V, I, 6-9.

3)

César regresa a la Galia citerior

His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur. Hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant.

B.G. V, II, 1-4.

4)

Entre los Tréveros dos nobles luchan por el poder

Haec civitas plurimum equitatu valet magnasque habet copias peditum. Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix.

B.G. V, III, 1-2.

5)

Induciomaro entrega rehenes a César

Indutiomarus equitatum peditatumque cogere et bellum parare instituit. Sed veritus ne ab omnibus desereretur, legatos ad Caesarem mittit. Caesar Indutiomarum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit.

B.G. V, IV, 1.

6)

Cingetórix se hace con el mando entre los Tréveros

His adductis, consulatus (est) Indutiomarum hortatusque est uti in oficio maneret; principibus Treverorum ad se convocatis, hos Cingetorigi conciliavit. Id tulit factum graviter Indutiomarus.

B.G. V, IV, 2-4.

7)

César llega al puerto de Itio

His rebus constitutis, Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibi cognoscit IX naves, tempestate reiectas, cursum tenere non potuisse atque revertisse; reliquas (naves) paratas atque instructas invenit.

B.G. V, V, 1-2.

8)

Los Heduos no se atreven a rebatir las palabras de Dumnórix

In concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Haedui graviter ferebant, neque recusandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat.

B.G. V, VI, 2.

9)

Dumnórix quiere quedarse en la Galia

Ille primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae sollicitare, territare, hortari coepit uti in continenti remanerent.

B.G. V, VI, 3-4.

10)

Dumnórix escapa del campamento de César

Idoneam nactus tempestatem, milites equitesque conscendere in naves iubet. At Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris, insciente Caesare, domum discedere coepit.

B.G. V, VII, 4-5 .

11)

César ordena perseguirle

Qua re nuntiata, Caesar, intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis, magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat.

B.G. V, VII, 6 .

 

12)

Dumnórix es ejecutado

Ille, revocatus, resistere ac se defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se esse. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt.

B.G. V, VII, 8-9 .

 

13)

César zarpa hacia Britania

His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rem frumentariam provideret, ipse, cum quinque legionibus, ad solis occasum naves solvit.

B.G. V,VIII, 1-2 .

 

14)

A su llegada no encuentra enemigos

Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus; sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, multitudine navium perterriti a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

B.G. V, VIII, 5-6.

15)

César acampa y va al encuentro del enemigo

Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat.

B.G. V, IX, 1.

16)

El enemigo se esconde en los bosques

Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII, hostium copias conspicatus est. Illi, equitatu atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt.

B.G. V, IX, 2-4.

17)

Los legionarios atacan sus fortificaciones

At milites legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto locum coeperunt eosque ex silvis expulerunt, paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes Caesar prosequi vetuit, quod loci naturam ignorabat.

B.G. V, IX, 7-8.

18)

Una tormenta destruye gran parte de la flota romana

Postridie equites a Q. Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte, maxima coorta tempestate, prope omnes naves adflictas atque in litora eiectas esse.

B.G. V, X, 1-3.

19)

César vuelve junto a las naves

His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revocari iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut, amissis circiter XL navibus, reliquae refici posse viderentur.

B.G. V, XI, 1-2.

 

20)

Los Britanos entregan el poder a Casivelauno

In his rebus circiter dies X consumit. Subductis navibus castrisque egregie munitis, ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant, summa imperii bellique administrandi permissa Cassivellauno.

B.G. V, XI, 6-8.

21)

Algunos Britanos proceden de Bélgica

Britanniae maritima pars (incolitur) ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt et, bello inlato, ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia (sunt); pecorum magnus numerus (est).

B.G. V, XII, 2-3.

22)

Monedas y minerales usados por los Britanos

Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis, ad certum pondus examinatis, pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus; in maritimis, ferrum; sed eius exigua est copia; aere utuntur importato.

B.G. V, XII, 4-5.

23)

Madera, animales y clima

Materia cuiusque generis, ut in Gallia, est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperantiora quam in Gallia.

B.G. V, XII, 5-6.

24)

Costumbres alimenticias

Ex his omnibus longe sunt humanissimi (ei) qui Cantium incolunt, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.

B.G. V, XIV, 1-2.

 

25)

Cabellos y pintura de guerra

Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa, praeter caput et labrum superius.

B.G. V, XIV, 2-3.

26)

Las caballerías de ambos ejércitos entablan combate

Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, ita tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint.

B.G. V, XV, 1.

27)

Los Britanos realizan un ataque sorpresa

At illi, intermisso spatio (temporis), imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum, subito se ex silvis eiecerunt, impetuque facto acriter pugnaverunt. Duabus missis subsidio cohortibus a Caesare, (hostes) per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt.

B.G. V, XV, 3-4.

28)

Táctica de combate de la caballería Britana

(Intellectum est) equites magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi consulto cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.

B.G. V, XVI, 2.

29)

Combaten diseminados y con resevas escalonadas

Accedebat huc ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defatigatis succederent.

B.G. V, XVI, 4.

30)

Ataque de los Britanos a los forrajeadores

Meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti (hostes) ab signis legionibusque non absisterent.

B.G. V, XVII, 2.