Textos latinos

JULIO CÉSAR: liber VII, De bello Gallico

 

1)

César abandona la Galia

Quieta Gallia, Caesar, ut constituerat, in Italiam proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede, de senatusque consulto certior factus dilectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur.

Bellum Gallicum, VII, I, 1-2

2)

Los jefes galos convocan una reunión urgente

Hac impulsi occasione, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Principes Galliae, indictis conciliis silvestribus ac remotis locis, queruntur de Acconis morte.

Bellum Gallicum, VII, I, 3-4

 

3)

Piden un voluntario para iniciar la guerra

Miserantur communem Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.

Bellum Gallicum, VII, I, 5

 

4)

Los Carnutes se ofrecen voluntarios

 

His rebus agitatis, profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare et, ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur petunt.

Bellum Gallicum, VII, II, 1-2

 

5)

La asamblea se disuelve

Tum, conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto, ab concilio disceditur.

Bellum Gallicum, VII, II, 3

 

6)

Los Carnutes comienzan la revuelta

Ubi ea dies venit, Carnutes, Cenabum, signo dato, concurrunt civesque Romanos qui negotiandi causa ibi constiterant interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur.

Bellum Gallicum, VII, III, 1-2

 

7)

El arverno Vercingetórix secunda la rebelión

Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus, facile incendit.

Bellum Gallicum, VII, IV, 1

 

8)

Los jefes de su pueblo le expulsan de la ciudad

Cognito eius consilio, ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus. Expellitur ex oppido Gergovia; non desistit tamen, atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum.

Bellum Gallicum, VII, IV, 2-3

9)

Pero Vercingétorix es nombrado rey

Hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis, adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur.

Bellum Gallicum, VII, IV, 4-5

10)

Vercingétorix encabeza la rebelión de toda la Galia

Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andes reliquosque omnes qui Oceanum attingunt, adiungit; omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate, omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet.

Bellum Gallicum, VII, IV, 6-7

 

11)

Vercingétorix establece una rígida disciplina

Summae diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam, maiore commisso delicto, igne atque omnibus tormentis necat; leviore de causa, auribus desectis aut singulis effossis oculis, domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.

Bellum Gallicum, VII, IV, 9-10

 

12)

Vercingétorix divide su ejército en dos

His suppliciis celeriter coacto exercitu, Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Haeduos legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint.

Bellum Gallicum, VII, V, 1-2

 

13)

Los Heduos abandonan a los Bitúriges

Haedui copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. Qui, cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Haeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi, domum revertuntur. Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur.

Bellum Gallicum, VII, V, 3-7

 

14)

César recibe noticias de la sublevación

His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.

Bellum Gallicum, VII, VI, 1

 

15)

Lucterio se dirige hacia Narbona

Interim Lucterius Cadurcus, in Rutenos missus, eam civitatem Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobroges et Gabalos, ab utrisque obsides accipit et, magna coacta manu, in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit.

Bellum Gallicum, VII, VII, 1-2

 

16)

Pero César llega antes y prepara su defensa

Eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, constituit; partem copiarum ex provincia supplementumque quod ex Italia adduxerat in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.

Bellum Gallicum, VII, VII, 4-5

 

17)

César se dirige a continuación hacia el territorio de los Arvernos

His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni, altissima nive iter impediebat, tamen, discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis, summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit.

Bellum Gallicum, VII, VIII, 1-2

 

18)

Los Arvernos se atemorizan y piden ayuda a Vercingétorix

Celeriter haec fama ac nuntii ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant ut suis fortunis consulat neu se ab hostibus diripi patiatur. Quorum ille precibus permotus, castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.

Bellum Gallicum, VII, VIII, 4-5

 

19)

Mientras tanto César se dirige a Viena

At Caesar, biduum in his locis moratus, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit. Brutum adulescentem his copiis praeficit. His constitutis rebus, suis inopinantibus, quam maximis potest itineribus Viennam pervenit.

Bellum Gallicum, VII, IX, 1-3

 

20)

En Viena encuentra a su caballería

Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso, per fines Haeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant.

Bellum Gallicum, VII, IX, 4

 

21)

Vercingétorix decide atacar Gorgobina

Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones (nuntios) mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re cognita, Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque, inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, oppugnare instituit.

Bellum Gallicum, VII, IX, 5-6

 

22)

César no quiere dejar enemigos detrás de él

Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis, ad Boios proficiscitur. Altero die, cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die, missis ex oppido legatis de deditione, arma conferri, iumenta produci, sexcentos obsides dari iubet.

Bellum Gallicum, VII, X,4 / XI, 1-2

 

23)

César se presenta rápidamente en la ciudad de Cenabo

Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis, diei tempore exclusus, in posterum (diem)oppugnationem differt et, veritus ne nocte ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet.

Bellum Gallicum, VII, XI, 5-6

 

24)

Los Cenabenses intentan huir de noche

Cenabenses, paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi, flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata, Caesar legiones, portis incensis, intromittit atque oppido potitur. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerim traducit atque in Biturigum fines pervenit.

Bellum Gallicum, VII, XI, 7-9

 

25)

César decide atacar la ciudad de Novioduno

Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione desistit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum, Noviodunum, oppugnare instituerat. Cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet.

Bellum Gallicum, VII, XII, 1-3

 

26)

La caballería de Vercingétorix llega a Novioduno

Parte iam obsidum tradita, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat.

Bellum Gallicum, VII, XII, 4

 

27)

Los habitantes de Novioduno atacan a los centuriones romanos

Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore sublato, arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in oppido, gladiis destrictis, portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.

Bellum Gallicum, VII, XII, 5-6

 

28)

César ordena salir a la caballería y ocupa Novioduno

Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis, Germanos equites circiter CD submittit, quos ab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque, in fugam coniecti, multis amissis, se ad agmen receperunt. Quibus profligatis, rursus oppidani perterriti sese ei dediderunt.

Bellum Gallicum, VII, XIII, 1-2