Textos latinos

JULIO CÉSAR: liber I, De bello Gallico


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 

División de la Galia

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.

B.G. I, I,1-2.

 

El helvecio Orgetorix prepara una conspiración

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent.

B.G. I, II,1.

Los helvecios siguen a Orgetorix

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere (...), cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

B.G. I, III,1.

 

Los helvecios destruyen sus posesiones

Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt.

B.G. I, V,1-3.

Hay dos caminos de salida

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum (...); alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque non nullis locis vado transitur.

B.G. I, VIII,1-2.

 

César fortifica la frontera de la provincia romana

Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit.

B.G. I, VIII,2.

 

Y va a Italia en busca de refuerzos

Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit.

B.G. I, X,3.

 

Los helvecios invaden el territorio de los heduos

Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium.

B.G. I, XI,1-2.

César ataca a los helvecios en el río Arar

Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.

B.G. I, XII,2.

 

El ejército romano carece de trigo

Nam propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat.

B.G. I, XVI,2.

César se dirige a Bibracte, importante ciudad de los heduos

Cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit: iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit.

B.G. I, XXIII,1.

 

Los helvecios atacan a los romanos

Helvetii cum omnibus suis carris secuti, impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu, phalange facta, sub primam nostram aciem successerunt.

B.G. I, XXIV,4-5

El combate es incierto y feroz

Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.

B.G. I, XXVI,1.

 

Se lucha hasta muy avanzada la noche

Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant, et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.

B.G. I, XXVI,3.

Los helvecios se rinden

Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. (...) Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa, circiter hominum milia IV eius pagi qui Verbigenus appellatur (...) prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.

B.G. I, XXVII,1-4.

 

César ordena que regresen a sus territorios

Helvetios, Tulingos, Latobicos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit et, quod omnibus fructibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent.

B.G. I, XXVIII,3.

 

Los jefes galos agradecen a César su ayuda

Bello Helvetiorum confecto, totius fere Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum convenerunt.

B.G. I, XXX,1.

 

 

Ariovisto, jefe germano, se dirige a Besanzón

Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere, triduique viam a suis finibus profecisse. (...) Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, occupatoque oppido, ibi praesidium conlocat.

B.G. I, XXXVIII,1-7.

 

Los rumores causan un gran temor en el ejército romano

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum (...), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.

B.G. I, XXXIX,1.

 

Los oficiales son los primeros que se atemorizan

Hic (timor) primum ortus est a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant. (...) Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur, aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.

B.G. I, XXXIX,1-4.

César reprende a sus oficiales

Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer eos incusavit.

B.G. I, XL,1.

 

Los ánimos de las tropas se fortalecen

Hac oratione habita, mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innnata est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit.

B.G. I, XLI,1-2.

Ariovisto pide una entrevista a César

Cognito Caesaris adventu, Ariovistus legatos ad eum mittit. (...) Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe ultro citroque cum legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret.

B.G. I, XLII,1-4.

 

La entrevista tiene lugar en una llanura

Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequo fere spatio ab castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.

B.G. I, XLIII,1.

 

César recuerda a Ariovisto los beneficios que ha recibido

Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa.

B.G. I, XLIII,4.

 

Y le pide el fin de las hostilidades

Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret; obsides redderet; si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit.

B.G. I, XLIII,9. XLIV,1.

La caballería de Ariovisto ataca a la escolta de César

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.

B.G. I, XLVI,1-2.

 

Ariovisto pretende cortar a César el suministro de trigo

Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque, qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur, Caesarem intercluderet.

B.G. I, XLVIII,1-2.

César le ofrece la posibilidad de combatir

Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset.

B.G. I, XLVIII,3.

 

Ariovisto no combate y César traslada su campamento

Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus sexcentos ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit.

B.G. I, XLIX,1.

Los Germanos forman para el combate

Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam redis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur..

B.G. I, LI,2.

 

Las mujeres germanas no quieren ser esclavas de Roma

Eo mulieres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.

B.G. I, LI,3.

César dispone su ejército para el combate

Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.

B.G. I, LII,1-2.

 

Se lucha cuerpo a cuerpo

Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est.

B.G. I, XLII,3-4.

El enemigo es rechazado

Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinque pervenerunt.

B.G. I, LIII,1.